
XXVII. Iānitor probus
Aug 19, 2019 - 00:02:50
Radio and PodcastLive Radio & Podcasts
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cu...
XVIII. Canis ululāns is an episode from Fabellae Latinae by Daniel P. Wright. Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō...
This episode belongs to Fabellae Latinae.
Use the player on this page to stream the episode online.
Published Feb 11, 2019, 00:03:06 long, audio available.
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil videt praeter caelum obscūrum, nam lūna et stēllae nūbibus operiuntur. Iūlia noctem obscūram timet, ea enim sōlem et caelum clārum amat, hortō et rosīs dēlectātur. Tum per noctem obscūram et quiētam canis ululat: “Uhuhuhū!” Iūlia canem ululāre audit et perterrita est: capillī horrent, cor palpitat, puella in lectō sē movēre nōn audet, et clāmat: “Mamma! Venī!” Aemilia clāmōre fīliae excitātur et statim accurrit. “Quid est, mea fīlia?” interrogat, “Nōn dormīs? Adhūc nox est.” Iūlia: “Nōn dormiō quod lupum timeō. Audī, mamma: lupus ululat. In hortō nostrō est lupus ferus!” Aemilia canem rūrsus ululāre audit et “Nōn est lupus, Iūlia” inquit, “est canis tua Margarīta quae ululat. Num tū canem tuam timēs?” Etiam Mārcus et Quīntus clāmōrem vōcēsque audiunt et cubiculum Iūliae intrant. “Quid nōn dormītis?” interrogant, “Num iam tempus est ē lectō surgere?” “Nōndum māne est” inquit māter, “Iūlia perterrita est quia putat canem ululantem esse lupum! Sed nunc vōs omnēs dormīte!” Mārcus “Ō, quam stulta es, Iūlia!” inquit rīdēns. “Tacē, Mārce!” inquit māter, “Adhūc tempus est dormīre. Audīmus ululantem canem, nōn gallum canentem.”
You can listen to XVIII. Canis ululāns online on Radio and Podcast. Open the player on this page to stream the available audio.
XVIII. Canis ululāns is an episode from Fabellae Latinae by Daniel P. Wright.
This episode is 00:03:06 long.
This episode was published on Feb 11, 2019.
Yes. Use the heart button on the episode page to add it to your favorite episodes list.
Yes. This page shows related episodes from Fabellae Latinae when more episodes are available from the podcast feed.