
XXVII. Iānitor probus
Aug 19, 2019 - 00:02:50
Radio and PodcastLive Radio & Podcasts
Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum mag...
XXII. Amor adulēscentium is an episode from Fabellae Latinae by Daniel P. Wright. Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī...
This episode belongs to Fabellae Latinae.
Use the player on this page to stream the episode online.
Published Apr 8, 2019, 00:03:07 long, audio available.
Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur. “Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre pulcherrimā.” Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs faciunt.” Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”, inquit, “sed vir pauper ā fēminīs dīvitibus nōn amātur neque virgō pauper amātur ā virīs dīvitibus!” Iūlius: “Immō ego adulēscēns dīves virginem pauperem amābam – nec vērō ab eā amābar! Numquam ab eā salūtābar, epistulae ac flōrēs, quōs ad eam mittēbam, ad mē remittēbantur. Itaque trīstis eram ac miser. Parentēs meī multīs modīs mē dēlectāre cōnābantur, optimum cibum mihi dabant, sed ego paulum edēbam et nocte male dormiēbam.” Cornēlius: “Cūr illa virgō pauper tē adulēscentem dīvitem nōn amābat?” Iūlius: “Quia alium virum dīvitem amābat – nec vērō ab illō virō pessimō amābātur, quod virgō pauper erat!” Cornēlius: “Quae erat illa virgō pauper?” Iūlius: “Erat Aemilia, quae nunc uxor mea est ac mē nec ūllum alium virum amat. Hodiē beātī coniugēs sumus.” Cornēlius: “Ego quoque adulēscēns virginem pauperem amābam, neque putābam mē ab eā amārī quia ipse pauper eram. Sed illa mē nec ūllum alium virum amābat – ac nunc uxor mea est. Nōs beātissimī sumus coniugēs, quamquam dīvitēs nōn sumus. Uxor mea mulier est optima ac pulcherrima.” Iūlius: “Uxor tua nōn melior neque pulchrior est quam mea Aemilia!”
You can listen to XXII. Amor adulēscentium online on Radio and Podcast. Open the player on this page to stream the available audio.
XXII. Amor adulēscentium is an episode from Fabellae Latinae by Daniel P. Wright.
This episode is 00:03:07 long.
This episode was published on Apr 8, 2019.
Yes. Use the heart button on the episode page to add it to your favorite episodes list.
Yes. This page shows related episodes from Fabellae Latinae when more episodes are available from the podcast feed.