
Dawn at Thebes (Seneca, Hercules Furens 125-201)
Aug 5, 2020 - 31:19
Radio and PodcastLive Radio & Podcasts
Woodcut from the Italian translation of the Heroides published by Sixtus Riessinger (Naples, 1474) Hospita, Dēmophoōn, tua tē Rhodopēia Phyllis ultrā prōmissum tempus abesse queror. cornua cum lūnae plēnō semel orbe coīs...
Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48 is an episode from Latin Poetry Podcast by Latin Poetry Podcast. Woodcut from the Italian translation of the Heroides published by Sixtus Riessinger (Naples, 1474) Hospita, Dēmophoōn, tua...
This episode belongs to Latin Poetry Podcast.
Use the player on this page to stream the episode online.
Published Jun 14, 2020, 33:58 long, audio available.
Woodcut from the Italian translation of the Heroides published by Sixtus Riessinger (Naples, 1474) Hospita, Dēmophoōn, tua tē Rhodopēia Phyllis ultrā prōmissum tempus abesse queror. cornua cum lūnae plēnō semel orbe coīssent, lītoribus nostrīs ancora pacta tua est— lūna quater latuit, tōtō quater orbe recrēvit; 5 nec vehit Actaeās Sīthonis unda ratēs. tempora sī numerēs—bene quae numerāmus amantēs— nōn venit ante suam nostra querēla diem. Spēs quoque lenta fuit; tardē, quae crēdita laedunt, crēdimus. invītā nunc es amante nocēns. 10 saepe fuī mendax prō tē mihi, saepe putāvī alba procellōsōs vēla referre Notōs. Thēsea dēvōvī, quia tē dīmittere nōllet; nec tenuit cursūs forsitan ille tuōs. interdum timuī, nē, dum vada tendis ad Hebrī, 15 mersa foret cānā naufraga puppis aquā. saepe deōs supplex, ut tū, scelerāte, valērēs, cum prece tūricremīs sum venerāta sacrīs; saepe, vidēns ventōs caelō pelagōque faventēs, [1] ipsa mihi dīxī: ‘sī valet ille, venit.’ 20 dēnique fīdus amor, quidquid properantibus obstat, fīnxit, et ad causās ingeniōsa fuī. at tū lentus abes; nec tē iūrāta redūcunt nūmina, nec nostrō mōtus amōre redis. Dēmophoōn, ventīs et verba et vēla dedistī; 25 vēla queror reditū, verba carēre fide. Dīc mihi, quid fēcī, nisi nōn sapienter amāvī? crīmine tē potuī dēmeruisse meō. ūnum in mē scelus est, quod tē, scelerāte, recēpī; sed scelus hoc meritī pondus et īnstar habet. 30 iūra fidēsque ubi nunc, commissaque dextera dextrae, quīque erat in falsō plūrimus ōre deus? prōmissus sociōs ubi nunc Hymenaeus in annōs, quī mihi coniugiī spōnsor et obses erat? per mare, quod tōtum ventīs agitātur et undīs, 35 per quod nempe ierās, per quod itūrus erās, perque tuum mihi iūrāstī —nisi fictus et ille est— concita quī ventīs aequora mulcet, avum, per Venerem nimiumque mihi facientia tēla— altera tēla arcus, altera tēla facēs— 40 Iūnōnemque, torīs quae praesidet alma marītīs, et per taediferae mystica sacra deae. sī dē tot laesīs sua nūmina quisque deōrum vindicet, in poenās nōn satis ūnus eris. Āh, lacerās etiam puppēs furiōsa refēcī— 45 ut, quā dēsererer, firma carīna foret!— rēmigiumque dedī, quod mē fugitūrus habērēs. heu! patior tēlīs vulnera facta meīs! [1] 18-19 habent ς, om. PEG ω.
You can listen to Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48 online on Radio and Podcast. Open the player on this page to stream the available audio.
Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48 is an episode from Latin Poetry Podcast by Latin Poetry Podcast.
This episode is 33:58 long.
This episode was published on Jun 14, 2020.
Yes. Use the heart button on the episode page to add it to your favorite episodes list.
Yes. This page shows related episodes from Latin Poetry Podcast when more episodes are available from the podcast feed.
You can listen to Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48 on this page when the episode audio is available from the podcast feed.
Phyllis to Demophoon, part 1: Ovid, Heroides 2.1-48 is from Latin Poetry Podcast by Latin Poetry Podcast.
Published Jun 14, 2020 and 33:58 long